2 Kings 1
1 Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
2 Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
4 Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?
6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
7 Qui dixit eis: Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc?
8 At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.
9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas.
10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.
12 Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
14 Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.
15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
16 et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium.
18 Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
Public domain. The Clementine edition of St Jerome's Vulgate; its Psalms are numbered as in the Greek and Latin Bibles. Square brackets mark the start and end of spoken words and songs, as in this edition. Unmodified copy of the official eBible.org distribution.
Chapters
Also in
- World English Bible (with Deuterocanon)
- King James Version (with Apocrypha)
- Berean Standard Bible
- American Standard Version (1901)
- Douay-Rheims (Challoner revision, with Deuterocanon)
- Literal Standard Version
- Young's Literal Translation
- Geneva Bible (1599)
- Brenton Septuagint Translation
- Majority Standard Bible
- Darby Translation
- Noah Webster Bible (1833)
- Revised Version with Apocrypha (1895)
- JPS Tanakh (1917)
- American Standard Version, Byzantine Text (with Deuterocanon)
- Updated Brenton English Septuagint
- Leeser Tanakh (1853)
- Reina-Valera 1909
- La Biblia en Español Sencillo
- Palabra de Dios para ti
- Biblica® Open Nueva Biblia Viva (2008)
- Santa Biblia libre para el mundo (con deuterocanónicos)
- Santa Biblia libre Latinoamericano (con deuterocanónicos)
- Septuagint (Greek)
- Hebrew Old Testament: Westminster Leningrad Codex
- Синодальный перевод (Russian Synodal, 1876)
- Свето писмо, превод Даничић-Караџић (Serbian, 1868)
- Біблія, переклад Куліша і Пулюя (Ukrainian, 1905)
- الكتاب المقدس، ترجمة فان دايك (Arabic Van Dyck, 1865)
- Lutherbibel 1912 (German)
- Unrevidierte Elberfelder (German, 1905)
- Louis Segond 1910 (French)
- Bible Ostervald (French)
- Bible J. N. Darby (French, 1885)
- Bibbia Diodati (Italian, 1641, revised 1885)
- Bibbia Riveduta (Italian, 1927)
- Bíblia Portuguesa Mundial (Portuguese, with Deuterocanon)
- Bible kralická (Czech, 1613)
- De Heilige Schrift (Dutch, 1917)
- 성경전서 (Korean, 1911)
- Kinh Thánh (Vietnamese, 1925)
- ترجمه قدیم (Old Persian Version, 1895)
- Judson Burmese Bible (1840)
- Baibala Hemolele (Hawaiian, 1868)